- MALBERGIUM seu MALLOBERGIUM
- MALBERGIUM seu MALLOBERGIUMin L. Sal. tit. 56. et 59. idem cum Monte Placiti, in LL. Malcolmi, locus fuit, ubi publici nonnumquam Conventus seu Malla vel Placita. tenebant et agitabant Veteres, in quibus publicaeprivataeque causae disceptabantur ac iudicabantur. Cuiusmodi locorum appellationes ad 200. ferme repraesentat Editio Legis Salicae Heroldina; et in Brabantia, Taxandriae pago, earum vestigia extare pluribus ostendere conatus est Gottefr. Wendelinus in Natali solo Legis Sal. Certe in L. Salica subinde Conventum et Locum, in quo illud iudicium prolatum, observare licet: et posterioribus saeculis idem obtinuit in Assisus, quae ut plurimum a locis, ubi tenebantur. nomen sunt sortitae. Nomen a Mallo seu placito, et Monte Germ. Berg. Qui enim ad Placitum conveniebant, quo in communi loco residere viderentur, ubi esset plena et integra iudiciorum libertas; eo terrae suae, cuius nempe essent domini, aliquantulam congeriem deferebant, ut, dum simul et omnes unâ miscerentur, esset locus omnibus communis et omnium terra, uti ait Skenaeus. Quo facit vetus Charta, descripta a Frehero in Originibus Palat. l. 1. p. 48. De Burganthar in Cicheshart, ubi Rado Domini Regis Missus fecit tumulum in confinio silvae, quae adMichlinstatt pertinet. Ibidem infra, alterius tumuli Walinehoug dicti mentio fit: unde omnino colligitur, in tumulis olim Placita habita, etc. Ab eodem autem Malbergii vocabulo, deductam Turris de Maubergeon, in urbe Pictavensi, appellationem, censet Beslius, quod eo loci pridem iudicia et malla publica exercerentur. At a Malbergione potius, Vicecomitis de Castello Airaldi coniuge, quam Guilielmus Comes Pictaviens. spret â Hildegardi propriâ uxore sibi iunxerit, id nominis turri inditum esse, mavult Car. du Fresne in Glossar. ex Orderico Vitali l. 12. p. 859. Vide quoque infra, Placita Principum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.